- AORNOS vel AORNIS
- AORNOS, vel AORNISpetra apud Indos praeceps et invia, monumentis historicorum celebrata, quasi avibus inaccessa. Dionysius Pergiegetes, v. 1149.Ἡ δ᾿ ἠτοι προνένευκεν ἐπ᾿ Ὠκεανὸν βαθυδίνην,Ἠλίβατος ταχινοῖσι δυσέμβατος οἰωνοῖσι.Τοὔνεκά μιν καὶ Φῶτες ἐπικλείουσιν Ἄορνιν.Nescio; quô auctore fretus Dionysius Coliacum promontorium Oceano imminens Ἄορνιν cognominari affirmet. Celebris quidem est apud auctores eos, qui Alexandri res gestas scriptis mandârunt, Ἄορνος petra (per hyberbolen, altitudinis causâ, sic appellata, ac si volucribus quoque invia videretur, uti de Macedoniae montibus L. Florus l. 2. c. 12.) quam ab Hercule frustra obsessam ferunt, ab Alexandro vero expugnatam. Vide Curtium l. 8. c. 11. et Arrianum l. 4. Sed petra illa longe a Coliaco promontorio dissita ad Indum scil. fluv. quâ Alexander Indiam ingresslus iter fecit. Radices eius (inquit Curtius) Indus amnis subit. Et prope ipsos Indi fontes eam statuit Strabo l. 15. Ἄορνόν τινα πέτραν, ἧς τὰς ρ´ίζας ὀ Ἰνδὸς ὑποῥῥεῖ πλησίον τῶ πηγῶν. Scribit Plut. Alexandrum, cum intellexislet hanc petram teneri ab homine meticuloso, dixisse, Nunc locus iste captu facillimus est. De hac rupe Lucianus in Rhetor. Praecept. ῏Ειτα ἐπειδὰν πλησιάσης τῷ ὄρει, το μεν` πρῶτον ἀπογινώϚκεις την` ἄνοδον, καὶ τὸ πρᾶγμα ὅμοιόν σοι εἶναι δοκεῖ ὅια ἡ Ἄορνος πέτρα ἐφάνη ΜακεδόϚιν, ἀπίξυρον αὐτην` ἀπανταχόθεν ἰδοῦτιν ἀτεχνῶς, οὐδὲ ὀρνέοις ὑπερπτῆναι ῥαδίαν, ΔιονύϚου τινὸς, ἤ Ἡραηλέους, εἰ μέλλοι καθαιρεθήϚαςθαι, δεομένην. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.